Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.8.1 | Cic. Fam. 6.8.2 (English) | >>Cic. Fam. 6.9.1 |
6.8.1
Actis his rebus litterae
a te mihi redditae sunt , quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor , in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare . haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi . ille enim mecum , quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari , ita locutus erat , tu autem , quasi concessum sit , ita deliberas . sed ego , sive hoc sive illud est , in Sicilia censeo commorandum . propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata , quod spero , aut aliqua ratione confecta .
quam ob rem censeo magno opere commorandum .
T . Furfanio Postumo , familiari meo , legatisque eius , item meis familiaribus , diligentissime te commendabo , cum venerint . erant enim omnes Mutinae . viri sunt optimi et tui
similium studiosi et mei necessarii . quae mihi venient in mentem quae ad te pertinere arbitrabor , ea mea sponte faciam ; si quid ignorabo , de eo admonitus omnium studia vincam . ego etsi coram de te cum Furfanio ita loquar , ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit , tamen , quoniam tuis
placuit te habere meas litteras , quas ei redderes , morem iis gessi . earum litterarum exemplum infra scriptum est .
6.8.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.8.1 | Cic. Fam. 6.8.2 (English) | >>Cic. Fam. 6.9.1 |